Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.26.1 | Cic. Fam. 13.26.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.26.4 |
13.26.1
L . Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est , quod mihi quaestor fuit ; sed hanc causam , quam ego , ut a
maioribus accepi , semper gravem duxi , fecit virtute et humanitate sua iustiorem . itaque eo sic utor ut nec familiarius ullo nec libentius . is quamquam confidere videbatur te sua causa quae honeste posses libenter esse facturum , magnum esse tamen speravit apud te meas quoque
litteras pondus habituras . id cum ipse ita iudicabat tum pro familiari consuetudine saepe ex me audierat quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio .
13.26.2
peto igitur
a te tanto scilicet studio , quanto intellegis debere me petere pro homine tam mihi necessario et tam familiari , ut eius
negotia , quae sunt in Achaia ex eo quod heres est M . Mindio , fratri suo , qui Elide negotiatus est , explices et expedias cum iure et potestate , quam habes , tum etiam auctoritate et consilio tuo . sic enim praescripsimus iis , quibus ea negotia mandavimus , ut omnibus in rebus , quae
in aliquam controversiam vocarentur , te arbitro et , quod commodo tuo fieri posset , te disceptatore uterentur . id ut honoris mei causa suscipias , vehementer te etiam atque etiam rogo .
13.26.3
illud praeterea , si non alienum tua dignitate putabis a esse , feceris mihi pergratum , si qui difficiliores erunt , ut
rem sine controversia confici nolint , si eos , quoniam cum senatore res est , Romam reieceris . quod quo minore dubitatione facere possis , litteras ad te a M . Lepido consule , non quae te aliquid iuberent (neque enim id tuae dignitatis esse arbitramur ) sed quodam modo quasi commendaticias
sumpsimus .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 13.26.1 | Cic. Fam. 13.26.2 (English) | >>Cic. Fam. 13.26.4 |